[302] EPISTOLA II. HENRICO GELDORPIO, Amico. Duysburgum. Ego vero, mi GELDORPI Charissime, non solum raram illam tuam eruditionem & eloquentiam admiror, verum etiam amoris tui erga me signum (Epigramma inquam) ad me transmissum, & libenter, ut ajunt, obvijs ulnis amplector, atque tibi immensas ago gratias; relaturus ubicunque sese occasio obtulerit, aut tu a me postulaveris. Interim tibi certissime persuadeas rogo, me tibi & esse & fore semper amicissimum. Porro, quantum ad Apologum illum attinet, longe adhuc videntur mihi autores ejus a scopo aberrare, praesertim in tanto dissidio Religionis atque animorum disjunctione, quae indies augentur, atque crescunt. Interim vicini nostri merito nos irrident, ac multorum frivola conamina. Ipsi aurem sua negotia strenue procurant atque exequuntur. Tui amantiss. H. Co. a NUENARE. |